

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 9: Versus 29
Et factus est.Transfiguratus non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam, vel suae vel nostrae resurrectionis ostendit, qui qualis tunc apostolis, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso judicio et bonis et malis in forma servi apparebit ut videant in quem pupugerunt.Et vestitus ejus.Vestes Domini sancti sunt qui Christum induerunt. Quae vestis Domino in terris consistente despicabilis, et aliorum similis visa est, sed Domino montem ascendente fulget, quianondum apparuit quid erimus, sed tandem similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est.Vel vestimenta verbi sermones sunt Scripturarum, et quaedam indumenta divini intellectus. Quia sicut illis apostolis in altera specie apparuit ipse et vestis ejus refulsit, ita et oculis mentis tuae jam divinarum sensus albescit lectionem.